- RISUS fimulachrum
- RISUS fimulachrumut Dei, Lycurgum apud Lacedaemonios erexisse, testis est Plutarchus. Putabat enim ille, Risum laboris et modesti victus esse condimentum. Hypatenses Thessali huic Deo quotannis rem divinam, in summa laeitia, faciebant. Eidem sacrum diem multis describit Appuleius. Alius erat Ridens Iocus, memoratus Papinio, l. 1. Sylv. 6. v. 6. hoc enim spectrum peculiariter coli consuevisse, diximus supra in voce Iocus. Alias Risus homini proprius; quem in 40. diem infantibus differri, habet Solinus, c. 1. Nascentium vox prima vagitus est: laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Quibus risum indigitari, palam est. Sed et infra quadragesimum diem infantibus accidere, tradit Aristoteles, ut rideant, verum dormientibus, Historiae Animal. l. 7. c. 10. quam in rem vide Salmas. ad Solin. c. 33. Sedes ei praecordia; hinc in proeliis, gladiatorumque spectaculis, mortemcum risu praecordia traiecta attulisse, apud Plin. legitur, l. 11. c. 37. Per catachresin equo tribuitur, Iobi c. 39. v. 22. Ridet pavorem nec consternatur: ubi risum distinguit, in risum laetitiae, Hebr. Gap desc: Hebrew, et risum derisionis, Hebr. Gap desc: Hebrew; quem posteriorem hic intelligi addit, uti Iobi, c. 39. v. 10. ubi de onagro, c. 39. v. 18. aliis 21. ubi de struthione, etc. 41. v. 20. aliis 21. ubi de Leviathane, Sam. Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Plura de Risu vide apud Gerh. Io. Voss. de Idolol. l. 3. c. 46. uti de Risu inter Veterum exercitamenta, infra Vociferatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.